Latin
Book 15
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1-14
Unproofread scanNot analysed yet
-Crebro, Eustochium, dixisse me novi, apostolos et evangelistas ubicunque de veteri Instrumento ponunt testimonia, si inter Hebraicum et Septuaginta nulla diversitas sit, vel suis, vel Septuaginta Interpretum verbis uti solitos. Sin autem aliter in IIcbraico, aliter in veteri Politione sensus est, Hebraicum magis, quam Septuaginta Interpretes sequi. Denique, ut nos multa ostendimus posuisse eos ex Hebræo, quae in Septuaginta non habentur; sic æmuli nostri doceant assumpta aliqua de Septuaginta testimonia, quæ uon sunt [Al. sint] in Hebræorum libris: et finita contentio est. Hoc diximus, quia praesens capitulum cum in sensu unum sit, in verbis discrepat. A cujns explanatione quintus post decimum in Isaiam liber incipit.