Latin
Book 10
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Decimus Liber, qnem nunc habemus in manibus, nono et undecimo minor cril numero versuum, non seusuum magnitudine. Sequitur [Al. sequctur] enim eum Sennacherib atque Rabsacis, ct Ezechiae regis historia, quae nec jungi cnm praecedentibus poterit, propter enormem voluminis magnitudinem [Al. longitudinem ],nec dlvidi propter gestorum continentiam. Itaque, ut voluisti, virgo Christi Eustochium, et ut in commune placuit, sicut ei superiores ante dictavi, et hunc et reliquos, si Christus annuerit, dictabo libros: ut prophetias sibi copulem, nec eas inter se tacerem atque discerpam, in alterius finem, et alterius principium. Audio praeterea, 'scorpium, mutum animal et venenatum, super responsione quondam Commentarioli mei iu Danielem prophetam, nescio quid mussitare, imo ferire conari in suo pure moriturum 1. Cujus næniae et lugubres cantilenae necdum milii proditae sunt, et ideirco; dilata responsio: magisque obedicndum tibi est, et sancto atque eruditissimo viro fratri Pammachio, qui insatiabili studio rue pcr litteras cogit, expleto Isaia, transire ad Ezechiel, cum ego et ætatis et corporis imbecillitate confectus, notariorumque penuria, qui nic possent suis ministeriis adjuvare, in eodem adhuc luto hæsitem, et vii partem Isaiæ mediam in hoc volumine finiturum esse me credam. Quod si, te orate *,complevero, arripienda erunt et reliqua, quae a quartodecimo Ezechiae rcgis anno habebunt initia.