# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.1-4-21

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 1.1 to 1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.1-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.1-4

quos nos possumus Gallohispanos dicere. Græci autem, qui sermone Hebraico appellantur Javan, Jooas significant. unde et Graeci Jones, et mare Jonium. Et hoc considerandum, quod maxime Orientales de Japhet posuerit nationes. uno filiorum Noe; licet in Tharsis et Phud, Sem quoque et Cham, id est, Indiae et Africæ nominum fuerit recordatus, ut totum orbem ostenderet. Venit ergo Dominus, ut opera et cogitationes congreget singulorum. Ex quo discimus non solum opera, sed et cogitationes esse in die judicii judicandas. Qui euim viderit mulierem ad concupiscendum, jam mœechatus est eam in corde suo (Matth. v). De quibus dicitur: Nunc circumdederunt eoa cogitationes suæ: quando judicabit Dominus abscondita hominum secundum Evangelium Jesu Christi; ut illud quod Apostolus scribit, veritate judicii comprobetur, invicem cogitationibus accusantibus, et satisfacientibus, iit die qua judicabit Deus abscondita hominum (Ron.. II, 15): ut cogitationes nostrae omnes uno tempore congregatae justo judice I prohentur, dum aut accusat nos nostra conscientia, aut satisfacit pro delicto, utrum plura sint peccata, an bona opera: et ntrum vetera, an nova: utrum deleta pœnitentia, an novis sceleribus instaurata, qnando dicit Dominus: Vias eorum dedi in capita eorum: et cogitationes eorum reddam eis (Osee IV, 9). Qui finxit siqillatim corda eorum, et intelligit omnia opera eorum (Psal. XXXII, 15.) De quibus et in alio loro legimus: Tu cognostis corda hominum solus (II Paral. vi, 30). Nemo enim Sc it quæ sint in homine, nisi spiritus hominis qui est in eo (/ Cor. II). Unde et per Jeremiam loquitur Deus: Ego Deus appropinquans, et non de longe, dicit Dominus: Nunquid abscondet se in absconditis homo, et ego ignorabo (Jerem. XliII, 23)? Denique ad Scribas dicitur et ad Pharisaeos: Vos estis qui justificatis vosmetipsos coram hominibus: Deus autem cognoscit corda vestra (Luc.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
