# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.1-22

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 1.1 to 1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.1

Egregia disertissimi oratoris sententia est,.'dices essem [Al. esse] artes, si de illis soti artifices judicarent. Ac ne a profanis tantum sumere videar exemplum, nimirum hoc illud est quod aliis verbis Propheta demonstrat: Beatu qui in aurea loquitur audientium ( Eccli. XXVI, 12). Qua felicitate tu, filia, Eustochium, me compotem esse fecisti; nam cum anterioris libri præfatiunculam legeres, in qua asserui, apostolus et evangelistas ea tantum de Septuaginta Interpretibus, vet suis, vel eorum verbis ponere testimonia, quæ cum Hebraico consonarent; si qua autem ab aliis a Idita sun, omnino negligere: illico mihi non parvam quæstiunculam detulisti, quod scilicet octo versus, qui leguntur in Ecclesiis, et in Hebraico hon habentur, tertii decimi psalmi, Apostolus usurparit, scribens ad Romanos: Sepulerum patens est guttur eorum 1: linguis suis dolose agebant: Venenum aspidum sub labiia eorunl. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: Contritio et illrelicila. in viia eorum: Et viana paci, non cognoverunt; Non est timor Dei ante oculos eorum (Rom. III, 13 seqq ). Quod cum audissem, quasi a furtissimo pugile percussus essem, coepi tacitus æstuare, et stuporem mentis vultus pallore signare. Hebraeus, iuquaol, ex Hebræis, secundum legem Pharisæus, eruditusque ad pedes Gamelielis, aut gnoravit haec, aut eorum, qui lecturi erant, abusus est ignorantia ( Philipp. III, 5, 6; Act. XXII, 3). Quorum alterum ineruditi, alterum callidi est all malitiam, nec ejus qui dixerit: Et si imperitus sermone, uon tamen scientia (II Cor, XI. 6); et iterum: In simplicitate et sinceritate annuntiavi vobis verbum (II Cor. I, 12 ). Tandem in memet reversus, unius diei spatium postulavi, ut responsio mea nequaquam argumentum humani esset ingenii, sed fructus assiduæ lectionis. Itaque omnem Scripturam mente perlustrans, animadverlit sicut omnis pcne ad Romanos Epistola de veteri structa est Instrumento, sic et hoc testiltionium I, de Psalmis et Isaia esse contextum, Nam duo primi versus, Sepulcrum patens est guttur torum;

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
