# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.1032-1051

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 1.1032 to 1.1051. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.1032
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.1032

Sive converte nos, ut, juxta Septuaginta, paululum possideamus montis sancti tui, quia totum montem tuum oossidere non possumus, ut cum partem habuerimus, veniamus ad pleniiudinem ejus et contemplemur gloriam Unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis (Joan. 1). De quo in huc eodem propheta dicitur: In novissimis diebus manifestus erit mont Domini (Isa. II, 2). De eo autem quod supra positum est: Quare errare noa fecisti (lsa. LXIII, 17)? quo sensu accipiendum sit, plenissime docet Jeremias: Seduxisti me, Domine, et seductus sum: tenuisti, et potuisti [Al. posuisti] (Jerem. XX, 7). Dum enim mihi clementiam polliceris, et quasi misericors pater dissimulas duritiam, et artifex medicus abscondis ferrum acutissimum, ne aegrotantem terreas antequam cures, fecisti me negligentem; propter quod et de Jerusalem dicit Deus: Ecce ego seducam eam, et potia. eam quasi desertum,et statuam eam sicut terram absque aquis I, et loquar ad cor ejus: et dabo possessiones ejus inde, et vallem Achor ad aperiendam intelligentium (Osee I, 14, 15). Consideremus ordinem singulorum: seducit eam, et facit esse desertam, et absque aqua, ut virtutum patiatur sitim. Quae postquam dixerit: Sitivit in te anima mea, quam multipl citer libi caro mea (Psal. XLI, 2), tunc loquetur ad cor ejus, et lugentem consolabitur. Et dabit ei possessione iude, hoc est, de poenitentia et mœrore qui operatur salutem. Et humiliias conturbati cordis ejus (hoc enim iuterpretatur vallis Achor) aperit intelligentiam, ne ignoret Creatorem suum. Hostes, ait, nostri conculcaverunt sanctuarium tuum. Haud dubium quin Templum significet, quod victores calcavere Romani. Et facti sumus sicut in principio antequam vocaremur in Abraham, et dum essemus in Ægypto, non habentes Deum, nec reges, nec principes, nec prophetas, nec legem mandatorum Dei (Osee III, quae omnia post passionem completa sunt Domini, hodieque complentur.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
