Latin
1.1119 to 1.1143
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.1119-1143
Unproofread scanNot analysed yet
Et quomodo scriptum est: Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18). Et iterum: Nemo videt faciem meam et vivet (Exod. XXXIII, 20)? Ergo Deus nequaquam sermonibus explicatur, nec oculis contemplabilis est, sed ab his vidctur de quibus scriptum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). (Yers. 6.) c Ecce tu iratus es, et peccavimus; in ipsis fuimus semper, et salvabimur. Et facti sumus ut immundus jAI. inimundi] omnes nos, quasi pannus menstruatae universae justitiae nostræ. Et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos. »LXX: <Ecce tu iratus es, et omnes peccavimus: idcirco erravimus, et facti sumus quasi immundi omnes nos, ut *pannus sedentis omnis justitia nostra: et defluximus quasi folia propter iniquitates nostras: sicut ventus auferet nos. Ordo praeposterus. Non quia tu iratus es, nos peccavimus; sed quia nos peccavimus, tu iratus es. Et quia peccavimus, nobis iratus es, Domine: propterea erravimus, et rectam reliquimus viam. Sive, juxta Hebraicum, qui semper fuimus in peccatis, tua tantum salvabimur misericordia, qui per nos immundi sumus; et quidquid videmur habere justitiæ, panno sedentis, sive menstruatae mulieris comparatur. Pro quo Theodotio ipsum verbum Hebraicum posui' EDDIM ()quod Symmachus interpretatus est ϰυουσων id est, parientium; Aquila μαρτυριω̄ν, hoc est, testimoniorum, qnando sanguis in primo coitu maritali virgini approbatur. Et defluximus, inquit, quasi folia de arboribus, quæ propter iniquitates nostras, ventorum flatibus disperguntur. In quo considerandum, quod justitia quae in lege est, ad comparationem evangelicae puritatis immunditia nominetur. Etenim non est glorificatum quod prius glorificatum fuit, propter excellentem gloriam. Unde et apostolus Paulus, qui secundum justitiam, quae in lege est, universa compleverat, dicit se omnia duxisse pro damno, ut Christum lucrificaret (Philipp, III), et propter eminentem scientiam Domini nostri Jesu Christi, propter quem cuncta arbitratur quasi stercora, ut Christum tucrifaciat, et inveniatur in eo non habens suam justitiam, quae ex lege est, sed per fidem Christi quæ est ex Deo justitia.