# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.1144-1166

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 1.1144 to 1.1166. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.1144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.1144

Est enim justus qui perit in justitia sua (Eccle. vn), si post Evangelii veritatem umbras velit exercere legales, et non juste quod justum est persequi. Unde juxta sapientissimum Salomonem, omnis vir videtur sibi justus, cum in lege versatur6 ad quos Dominus loquitur in Evangelio i Vos estis qui vosmetipsos justificatis coram hominibus (Luc. xvi, 15). Quod Paulus fu gicns ait: Nihil mihi conscius sum, nec tamen in hoc justificatus sum (I Cor. iv, 4). hi peccato autem Dei justitia, de qua idem Salomon loquitur: Intelligite justitiam veram Sap. I. 1). Ergo est alia justitia quae non habet veritatem, et baec est vera justitia, de qua rursum in Evangelio dicitur. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. v, 6). Quam multi prophetæ et justi desideraverunt videre, et non viderunt (Luc. x). Abraham autem vidi: istam justitiam, et laetatus est, nequaquam sequens occdentem litteram, sed spiritum vivificantem. Nec mirum hæc de hominibus dicere, cum astra quoque Dei justitiae comparata, non sint munda, et adversum angelos suos perversum quid excogitaverit (Job iv, XV). Si quis igitur post Evangelium Christi, ei adventum lilii Dei pædagogæ legis observat caeremonias, audiat populum confitentem, quod omnis illa justitia panno sordidissimo comparetur, cui et Esther diadema suum, quod erat regiæ potestatis insigne, eomparat, quod nequaquam voluntate, sed necessitate portabat: Tu scis necessitatem meam: quoniam detestor signum superbiæ meæ, quod est super caput meum in diebus ostensionis meæ: abominor illud sicut pannum menstruum: nec porto in diebus quietis meæ (Esther. xiv, 16). (Vers. 7.) < Non est qui invocet nomen tuum, qui consurgat et teneat te. Abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae. LXX: < Et non cst qui invocet nomen tuum, et qui recordatusapprehendat te. Quoniam avertisti faciem tuam a nobis, et tradidisti nos propter iniquitates nostras.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
