Latin
1.1190 to 1.1213
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.1190-1213
Unproofread scanNot analysed yet
LXXIX, 4) ut nequaquam simus servi peccati, sed servi tui. Omnis enim qui facil peccatum, servus ejus est (Joan. VIII). (Vers. 8 seqq). «Et nunc, Domine, pater noster cs tu, nos vero lutum: ei fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Ne irascaris, Domine, salis, et ne ultra memineris iniquitatis. Ecce respice, populus tuus omnes cos. Civitas Sancti lui facia est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata: domus sanctificationis nostrae, et gloriæ nostræ, ubi taudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in tuinam. Numquid super liis continebis te, Domine, tacebis; et affliges nos vehementer? »LXX: «Et nunc, Domine, pater noster tu: nos autem lutum, opera manuum tuarum omnes nos; ne irasceris nobis, Domine, nimis, et ne in tempore memineris peccatorum nostrorum. Et nunc respice quoniam populus tuus omnes nos, civitas Sancti tui facta est deserta Sion: quasi solitudo Jerusalem, in maledictionem domnus sanctuarii nostri et gloriæ, cui benedixerunt patres nostri, facia est igne combusta, et omnia gloriosa nostra conciderunt. Et super omnibus his sustinuisti *,Domine: et tacuisti, et humiliasti nos valde. »Si nostra consideremus merita, desperandum est. Si tuam autem clementiam, qui flagellas omnem filium quem recipis, audemus preces fundere (Hebr. xn). Tu enim pater noster es, qui dignatus es dicere: Filius primogenitus meus Israel (Exod. IV, 22). Et quanquam lutum siinus, et opera manuum tuarum, et lictor noster sis; nec vas figulo valeat respondere, quare sic vel sic factum sit: tamen scientes essenos filios, audemus dicere: Ne irascaris, Domine, satis. Noa iram vetamus 3, nee ultra patientiam tuam quærimus, per quam thesaurizavimus nobis iram in die irae. Sed hoc quæsumus, ne irascaris nobis satis, ne tempore ullionis atque vindictæ memineris iniquitatis nostrae: sed magis respicias populuui tuum, qui quondam tuus appellatus est populus.