# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.125-141

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 1.125 to 1.141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.125

» Cum elevaveris oculos tuos, et lilios tuos filiasque prospexeris vel per se venire velociter, vel sanctorum humeris deportari, tunc gaudebis, et in modum fluviorum, aquis subitis mundaberis, ct mirabitur ac stupebit, imo dilatabitur cor tuum, audiens Apostolum: Os meum paiet ad vos, o Corinthi. Et iterum: Dilatamini et vos (II Cur. v, 11): ne angustia pectoris non possitis habere hospitem Christum, qui dicit in Evangelio: Ego et Paler veniemus, et mansionem faciemus apud eum (Joan. XIV, 23). Quod autem additur in LXX, et timebis, in Hebraico non habetur. Nisi forte post gaudii magnitudinem subintravit timor, ne tanto bono careat. All non est gandium cernere divitias, et multitudinem maris ad se transferri atque converti, et fortitudinem gentium venire sibi, ut quidquid in sæculo et orbe terrarum est, suum sit: et roborata fide gentium dicat: Omnia potIum in eo qui confortatme, Jesu Christo ( Philipp. IV, 13)? (Vers. 6,7.) «Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha. Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino allnuntiantes. Omne pecus Cedar congregabitur tibi: arietes Nabajoth ministrabunt tibi: offerentur super placabili altari meo: et domum majestatis meæ glorificabo. » LXX: « Et venient tibi greges camelorum, et operient te cameli Madian et Gephar [Al. Epha]: omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes: et salutare Domini annuntiabunt. Omnes oves Cedar congregabuntur tibi, arietes Nabæoth venient, et offerentur placabiles super altare meum: et domus orationis meæ gloriticabiiur. i Post divitias maris et fortitudinem gentium, greges quoque camelorum, et dromades Madian et Epha promittuntur Jerusalem, qui omnes venient de SJba, portantes aurum et tbus: et, quod bis majus i est, annuntiantes Domini salutare. Universae quoque oves Cedar congregabuntur Ecclesiæ, et arietes Nabajoth venient, sive ut in Hebraico scriptum est, ministrabunt, et offerentur, sive offerent victimas super altare Domini, ut domus ejus inclyta fiat.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
