# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.21-46

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 1.21 to 1.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.21

Dominus super aquas multas, vox Domini in virtute. Et post paululum: Vox Domini præparantis cervos, et revelavit I condensa, el in templo ejus omnes dicent gloriam. Atque ut multitudinem credentium demonstraret, intulit: Dominus diluvium inhabitare fecit; et sedebit Dominus rex in æternum (Psal. XXVIII, 1-10). Rursumque octavo addito sacramentof, tricesimum sextum psalmum efficit litteratum, cujus principium est: Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem. Cujus expositio, non præfationis, sed proprii voluminis est. Et ne multa nunc replicemus, usque ad quintum decimum numerum per augmenta succrescens, in quo psalmi graduum sunt, et vas electionis a apud Petrum llierosolymis commoratur (Galat. i), centesimum vicesimum efficit numerum 4, qui primi in Christum fuere credentes et cum apostolis coenaculum fidei conscenderunt: descenditque super eos Spiritus sancius (Act. 11). Postque usquead septimum decimum numerum ordine gradiens, et evangelicam possidens dignitatem, præcipiente Domino de dextris partibus, centum quinquaginta tres pisces magnos capit (Joan. xxi), et in Ecclesia collocat. Cui et nunc Isaias propheta loquitur. (Cap. LX. — Vers. i seqq.) i Surge, illuminare, quia venit lumen luum, et gloria Domini super te orta est. Quia ecce tenebra; operient terram, et caligo populos: super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. Et ambula bunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore orms tui. i LXX: « Illuminare, illuminare + Jerusalem venit enim lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Ecce tenebræ operient terram; et caligo super gentes. Super te autem apparebit Dominus, etgloria illius in te videbitur. Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore tuo. » Quid nobis videretur de instauratione Sion et Jerusalem, et cunctis quae ei prophetali valicinio promittuntur, in fine super iuris libri plenius diximus, ubi interpretati sumus, quid significaret ille versiculus: Veniet Sion redemptor, et his qui redeunt ab iniquitate in Jacob (Isa.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
