# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.23-36

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 1.23 to 1.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.23

linguis suis dolose agebant, quinti Psalmi sunt (vers. 11). Illud autem quod sequitur, Venenum aspidum sub labiis eorum, centesimi tricesimi noni Psahni est ( vera. 4 ).Rursumque quod dicitur, Quorum os maledictione et amaritudine plenum est, de nouo psahno sumptum est ( vers. 29 ). Tres autem versiculi a qni sequuntur, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem; Contritio et infelicitas in viis eorum; Et viam pacis non cognoverunt, in Isaia propheta reperi, quos in decimo sexto explanationis ejus lihro, quem nunc dictare cupio, expositurus sum. Ułtimus autem versus, id est octavus, Non est timor Dei ante oculos eorum, in tricesimi quiuti psalmi principio est. Nec in hoc cuiquam videatur esse diversum, si qnod in suis locis numero dicitur singulari, ab Apostolo pluraliter dicatur, qui scribebat ad plurilnos, et ill unum sensum multa cogebat exempla. Arbitror solutam quæstionem tuam, et nostram regulam super translatione veteriS instrumenti concussam magis esse quam motam. Et non tam Apostolam de psalmo tertio decimo sumpsisse, quod in Hebraico non habetur, quam eos qui artem contexendarum intrr se Scripturarum apostoli nesciebant, quaesisse aptum lucum, ubi assumptum ab eo ponerent testimonium, quod absque auctoritate in Scri ptura positum nun putabant. Denique omnes Græciæ tractatores, qui nohis cruditionis suæ in Psalmos Commentarios reliquerunt, hos versiculus veru annotant atque prætereunt, liquido confitentes in Hebraico non haberi, nec esse in Septuaginta Interpretibus, sed in editione Vulgata, quæ Graece ϰοινη rlicitur, et in toto orbe diversa est. Sed jam tempus est, ut caepto incumbamus operi, reliqua persequamur.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
