Latin
1.269 to 1.285
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.269-285
Unproofread scanNot analysed yet
CXXVIII, 8); propterea ponam te in superbiam sempiternam, sive in exsullationem et gaudium duarum generationum: pro pristinis ramis, aliis insertis de oleastro nationum, qui contra naturam exempli afferent fructus, non prioris amaritudinis, sed dulcedinis, quam de radice sumpserunt. Suges quoque lac gentium, et mamilla regum lactaberis. Qui locus quem sensum habeat, super plenius exposuimus, disserentes illum ver. siculum, Filii tui de longe venient, et filiœ tuœ in latere sugent I. Sive juxta Septuaginta, divitias regum comedes. Quae divitiæ secundum Hebraicam veritatem, ubera sunt regum atque doctorum, quibus nascentium in Christo eruditur et nutritur infantia. Quae cum suxeris et perveneris ad solidum cibnm, ut divitias qnoque hujuscemodi regum comedas: tunc scies quod ego sum Salvator tuus, qui redetni te sanguine meo, sive Deus fortis Jacob. (Vers. 17 seqq.) <Pro sere afferam aurum, pro ferro afferam argentum, et pro lignis aes, et pro lapidibusferrum: et ponam visitationem luam pacem, ct praepositos tuos in justitiam. Non audietur ultra iniquitas in terra tua, vastitas et contritio in terminis tuis,et occupabit salus murus tuos, et portas tuas laudatio. >LXX: <Pro iere afferam tibi aurum, et pro ferro dabo tibi argentum, et pro lignis tribuam tibi æs, et pro lapidibus ferrum. Et dabo principes, tuos in pace, et episcopos tuos in justitia, et non audictur ultra iniquitas in terra tua, neque contritio ut miseria in finibus tuis: sed vocabuntur salutare muri lui, et portæ tuae sculptura. >Eadem res pro locorum qualitate, alteri genus, alteri species. Et ne de artibus, rhetorica ac dialectica dicere quidpiam videar, pURam exempla communia, quæ possint simplicem lectorem instruere. Filius meus, qni ad ine species est, et ine babet genus, filio suo genus est. Dicam et aliud, quod alteri majus.