# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.304-327

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 1.304 to 1.327. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.304
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.304

» LXX: < Et non erit tibi sol ultra in lucem diei, neque ortus lunae lumen praebebit tibi nocte; sed erit tibi Dominus lux æterna, et Deus gloria tua. Non enim occidet sol tibi, ei luna tibi non deliciet. Eritque Dominus lux semp terna, et complebuntur dies luctus tui. > Et hoc capitulo cogimur omnia quae dicta sunt et dicenda, ad ultimum referre tempus: quando, coelo terraque transeuntibus, solis ac lunæ cessabit officium. Et erit Dominus ipse hainen perpetuum, ut quae χιλιασταὶ carnaliter asserunt esse complenda, nos spiritualiter futura esse credamus, in qualitate promissionum, non in tempore discrepantes Quibus breviter respondendum est, quod si pseudoprophetis 2, et peccatoribus sol occidit meridie, et e contrario timentibus Dominum untur Sol justitiæ: quare non semper sanctis, iUte qui dicit: Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12), qui lucet in tenebris, et tenebræ eum non comprehenderunt ( Joan. I )? Per diem quippe sol non uret nos, neque luna per noctem (Psal. CII, 6). Quia habemus Dominum lucem perpetuam, et dics lucius nostri complebuntur, nequaquam plangentibus in subversioneJerusalem, sedl lætantibus ex instructione Ecclesiæ. Beati quippe lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. Beati flentes, quoniam ipsi ridebunt. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. v, 6). Ut postquam Donnini fuerint carne saturati, eructent sermonem Domini, et dicant opera sua regi (Psal. XLIV). (Vers. 21, 22.) < Populus autcin tuus omnes justi, in perpetuum hæreditabunt terram, germen plantationis meæ: opus.uanis meae ad gloriflcandum. Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. > Ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud. LXX: < Populus tuus omnes ju ti semper possidebunt terram: custodiens plantationem, opera manuum suarum in gloriam. Qui parvus est, erit in millibus, et qui minimus, in gantem magnam. Ego Dominus in tempore congregabo eos.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
