# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.352-372

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 1.352 to 1.372. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.352
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.352

Quae licet ex parte in Ecclesia quotidie videamus expleri, tamen in mundi consummatione pleaius complebuntur, et in secundo Salvatoris adventu. (Cap. LXl. — Vers. i seqq.) « Spiritus Domini Dei [Vulg. abest Dei) super me, eo quod unxerit me Dominus: ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritos [Vutg. coutritis] corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem, et annuntiarem [ Vulg. prædicarem]. annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo notro, ut consolarer omnes lugentes. Ut ponerem lugentibus Sion: et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mæroris. » LXX: « Spiritus Domini super me, propter quod unxit me: evangelizare pauperibus misit me, sauare contritos corde: prædicare caprivis remissionem et cæcis ut videant 1: vocare annum acceptabilem Domino, et diem retributionis: consolari omnes lugentes: dare lugentibus Sion: dare eis gloriam pro cinere, unctionem lætitiæ lugentibus, habitum gloriæ pro spiritu moeroris. » Ille qui supra dixerat: Ego Dominus in tempore congregabo eos, sive juxta Henraicum: Ego Dominus in tempore ejus, subito faciam istud, loquitur conequenter, Spiritus Domim Dei super me: non quoni Uominus Deus habeat Dominum Deum, sed quod juxta dispensationem cartis assumptae dicat ea quæ humilia sunt. Ad quem Psalmista jam dixerat: Dilexisti justitiam et odisti iniuitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis præ consortibus tuis (Psal. XL-IV, 8). Quando enim consortes nominantur, naturam carnis iutellige: quia Deus consortes substantiae suae non habet. Et quia erat unctio spiritualis, et nequaqnam humani corporis, ut fuit in sacerdotibus Judaeorum; idcirco præ consortibus, id est, caeteris sanctis unctus esse memoratur. Cujus unctio illo expleta est tempore, quando baptizatus est in Jordane, et Spiritui sanctus in specie columbæ descendit sUper cum, et mansit in illo (Joan. i). De quo et hic idem propheta dicebat: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum spiritus Dei, spiritus sapientia et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis (Isa.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
