# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.39-52

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 1.39 to 1.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.39
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.39

n). De quibus et Ecclesiastes: Si momorderit, inquit, serpens in silenio, nihil eo minus habel qui occulte detrahit (Eccle x. II); et hujus pater David: Sedens adversus fratrem luum loquebaris, et adversus filium matris tuœ ponebas scandalum. Hæc fecisti, et tacui: existimasti, inique, quod ero tui similis. Arguam te, et ponam contra faciem tuam (Psal. XLIX, 20, 21); ut quæ in aliis criminaris, ipse habere docearis. Si cui autem explanationum in prophetas displicet longitudo: audiat libere, multo me pauciora dixisse, quam rei [ Al. rerum ] obscuritas flagilat, et posse unumquemqne de nostra latitudine breves sibi Commentariolos facere, qui tamen pleno intellectui non sufficient. Neque enim simplex a prophetis historia, et gestorum ordo narratur: sed ænigmatum plena sunt omnia; aliudque in verbis sonant, aliud tcnetur in sensibus: ut quæ æstimaveris plana, et inoffensa currere lectione; sequentium rursum obscuritatibus involvantur. Verum tempus est, ut finem imponam volumini prophetali, in cnjus expositione si prolixior sulito fuero, extremis partibus concedendum est, quas dividere nolui, ne librorum numerus augeretur.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
