Latin
1.40 to 1.66
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.40-66
Unproofread scanNot analysed yet
IX). Quo signo qui fuerit impressus, manus percutientis effugiet. Hoc et postes domorum in Ægypto signabantur, quando pereunte Æigypto, solus Israel mansit illæsus (Exod. xn ). De hoc signo quod Achaz rex Juda nolebat accipere, Isaias propheta testatur: Propterea dabit Dominus vobis signum: Ecce virgo in utero concipiet et pariet (Isa. VII, 14). Unde et Propheta quod promissum fuerat, deprecatur: Fac mecum signum in bonum (Psal. LXXXV, 17). Et in alio loco: Dedisti metuentibus te significationem, ut fugerent a facie arcus (Psal. LIX, 4). Hoc nobis ad Patrem ascendens Dominus dercliquit, sive in nostris frontibus posuit, ut libere diceremus; Signatum est super noa lumen vultus lui, Domine (Psal. IV, 7). Quod antem sequitur: Et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes: et singulas enumerat, videtur expositioni nostræ esse contrarium. Si enim de die judicii dicitur: quo. modo rursum ad primum recurrit Salvatoris ad. rentum, quando apostoli diriguntur ad gentes, et audiunt a Domino: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19.) Quod ita solvitur: Judicii praedicatur dies, imo comminatur, ut metu futuræ pœnæ, recipiant Salvatoris adventum et apostolorum Evangelium, qui ante mittendi sunt. Pulchre autem dixit: Et mittam ex eia qui salvati fuerint (Isa. LXVI, 18). Nibi enim Dominus nobis reliquisset semen, quasi Sodoma essemus, et,:miles Gomorrhæ fuissemus, Ei Apostolus: Reliquiæ, inquit, salvœ factœ sunt (Rom. IX, 27). Isti mittuntur ad gentes in Tharsis, et Phud, ei Lud, et Mosoch, et Thobel, et Græciam, et insulas plurimas quæ longe sunt, et quæ non audierunt nomen Domini, neque viderunt gloriam ejus. De quibus juata historiam supra diximus (cap. XII). Nuuc stringenda est anagoge. Tharsis interpretatur, exploratio *gaudii: ut consideremus non ea quat in præsenti sunt, sed quae iu futuro;