# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.491-509

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 1.491 to 1.509. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.491
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.491

Omnis qui viderit eos, cognoscet illos, quia isti sunt semen benedictum a Dco. i Deus qui diligit justitiam atque judicium, et detestatur holocausta violenta (quidquid enim de rapinis est, quasi mercedem scorti reputat, et pretium canis) [Al. carnis], ipse eorum qui secundo possederint terram, et quos-duplici lætitia coronarit, laborem dabit justis, sive, ut melius habclur ut Hebraico, in veritate: ut nequaquam sicut in lege umbra veritatis, sed ipsa sit veritas. Et pactum feriet sempiternum, non quale Moysi dedcrat, quod praeteriit; sed pactum Evangelii, de quo loquitur Christus: Cælum et terra pertransibunt verba autem mea non præteribunt (Matth. xxiv, 35). Et tunc scietur in gentibus semen apostolicum, et omnes futuræ generationes suscipient sementem doctrinæ Dei: nequaquam illud dicentes, in quo populus prius circumeisionis errabat dicens: Quid enim aliud, nisi semen quærit Deus 1? Omnis qai viderit eos, prima fronte cognoscet, quia semen sit cui benedixerit Dominus. Quis enim ex ordine vitæ, mansuetudine, continentia, hospitalitate, cunctisque virtutibus non intelligat populum Dei? Et quis non e contrario dctestetur cruentas Israelis manus, adversum quos imprecatur Propheta diceus: Imple, Domine, facies eorum iguominia (Psal. LXIXII, 17). (Vers. 10, 11.) « Gaudens gaudebo in Domino, et exsultavit [Vulg. exsultabit ] anima mea in Deo meo: quia induit me vestimentis salutis et indumentis justitiae circumdedit me, quasi sonsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibussuis. Sicut euim terra profert germen suum, ct sicut hortus semen suum germinat: sic Dominus Deus germinabit justitiam ct laudem cur;,.. universis gentibus. > LXX: < Gaudio lætabuntur in Domino, exsultet anima nea in Domino. Induit enim me vestimento salutis, et tunicam lætitiæ circumdedit mihi. Sicut sponsum mitra, et sicut sponsam ornavit mundo muliebri, et sicut terram efferentem florem suum, et sicut hortus semina sua germinat: sic Dominus Deus profert justitiam et laudem in conspectu omnium gentium.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
