Latin
1.510 to 1.534
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.510-534
Unproofread scanNot analysed yet
>Principium capituli juxta LXX, qui dixerunt: Gaudio lætabruntur in Domino, fini superioris capituli copulatur. Juxta Hebraeos vero alterius capitis exordiu. . . est, in quo introducitur Ecclesia, Chris'. i respondere sermonibus: Gandens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo. Nequaquam in patribus, sicut Judæi gloriabantur, dicentes: Semen Abraham sumus, et nemini unquam servivimus (Joun. ,. Ill, 35); sed in Deo, Scriptura dicente: Multitudinis ate'ent credentium erat cor unum et anima una (Act. IV, 52). Redditque causas lætime: Quia induit me vestimento salutis, et indumento, sive tunica justitiæ atque lætitiæ, quae Hebraice dicitur MAIL, urnuvit atque circumdedit. Quotquot enim in Christo baptizati sumus, induimur Christo (Galat. m), et habemus tunicam juaitis (Ephes. VI): qui factus est nobis sanctitas, justitia, et redemptio (1 Cor. i). Ponitque similitudinem duorum in Ecclesia agminum, perfectorum atque incipientium. Perrectos sponsi comparat pulchriludini; incipientes sponsæ assiwilat ornatui. Perfectus erat Paulus, qui quasi sponsus decoratus corona atque coronandus, sive, ut Aquila transtulit, ἱερατευμένο; στεφάνω̣,quod in lingna nostra dicitur, sacerdoti portans coronam, loquentis in se hristi auctoritate dicebat: Certamen bonum cerlavi, cursum consummavi, fidem servavi: de cetero reposita eat mihi corona justitiœ (11 Tim. IV, 7, 8). Il in alio loco: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus (Philipp. III, 15). Incipieus autem erat comparatione plenitudinis, quando ex persona incipicntium loquebatur: Cum essem parvulus, sicut parvulus loquebar, sicut parvulus sapiebam, sicut parvulus cogitabam (I Cor. XIII, 11). Et iterum: Ex parie videmus, et ex parte cognoscimus, donee veniat quod perfectum eat (Ibid. ,9). Et ideo sponsae assimilatur ornatui, quaæ ornatur mundo muliebri, sive, ut caeteri transtulerunt, vasis vel monilibus at. ; ,-Ponique alterius comparationis exempla, quorum prius ad sponsum, sequens refertur ad sponsam. Sicut terra profert germen suum, et <OBlestibus pluviis irrigatur: et sicut hortus semen suum germinat, qui fontium atque fluviorum aquas desiderat:sic, inquit, Dominus germinabit justitiam atque lætitiam coram cunctis gentibus: nequaquam coram Israel, ut supercilium decutiat Judæorum;