# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.557-576

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 1.557 to 1.576. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.557
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.557

VIII. 12); quae cum in Sion et in Jerusalem fuerit accensa, nequaquam in sola splendebit Judaea, sed dicetur ad eam: Lumen quod in te est, accensum est; quod egressum est ex Pa- Ire, iii tuis caepit ardere finibus, et omnes gentes illuminabit (Matth. VI). Et cuncti reges videbunt inclytum tuum, o Jerusalem et Sion: qui de tua stirpe generatus est, qui in te exaltatus patibulo, omnes traxit ad se; ita ut gentes videant justitiam ejus, qua cunctorum Creator misertus est gentibus: et reges gloriam illius, qua glorificatus in cruce est, et omnia suo imperio regna subjecit. Denique nequaquam vocabitur Jerusalem et Sion, sed nomen novum accipiet, quod ei Dominus imposuerit, dicens ad apostolum Petrum: Tu es Petrus, et super hanc petram œdificabo Ecclesiam meam, et portœ inferi non prœvalebunt adversus eam (Matth. XVI, 18). Quod vocabulum a nomine Domini derivavit, ut dicatur Dominirum. Et populus illius nequaquam veteri nomine appelletur Israel, sed novo, id est, Christianus. Eritque quasi corona decoris in manu Domini, et quasi diadema regni in manu Dei sui, quando eam coronaverit turba credentium, et diadema imperii, quod martyres gemmarum suarum varietate distinxerint, fucril in manu Dei utfilium suum eorum coronet victoriis. Unde et apostulus Paulus loquebatur ad sanctos: Gaudium et corona mea. (Vers. 4.) < Non vocaberis ultra derelicta, et terra tua non vocabitur amplius desolata: sed vocaberis voluntas mea in ea, et terra tua habitata, quia complacuit Domino in te: et terra tua iuliabitabitur. » LXX: i Et nequaquam ultra vocaberis derelicta, et terra tua non vocabitur adhuc deserta. Vocabcris enim voluntas mea, et terra tua babitata. > Pro Sion et Jerusalem vocaberis Ecclesia, et Dominicum: pro Judæis appellabuntur Chiristiani. Nee hoc eris vocabulorum finc contenta; sed quae prius vocabaris relicta, quod Ifebraice dicitur AZUBA, vocaberis EPESI-BA, quod interpretatur voluntas mea in ea;

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
