# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.602-619

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 1.602 to 1.619. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.602
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.602

Iste est sponsus de quo in duodevicesimo Psalmo canitur | Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psat. XVIII, 6). Et ista sponsa quæ crebrius in Cantico scribitur canlicorum, quæ non habet rugam nec maculam (Cant. IV). Quali Paulus sideral offerre uni viro virginem castam, ut sit sancta corpore et spiritu (II Cor.XI, I Cur. VII). De qua et sub nomine charissimi, quadragesimus quartus psalmus canit: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deuurato, circumdata varietate (vers. 10). Sicut igitur sponsus gaudet in sponsa, juvenisquecum virgiue, in quibus exeplis sancta conjunclio est: sic Dominus lætabitur in ea, cujus nomina fuerint immutata. (Vers. 6, 7.) < Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes: tota die et tota nocte perpetuo non taceliunt: qui reminiscimini Domini, ne taceatis, et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra. i LXX: < Et super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes, tuta die et tota nocte qui nunquam tacebunt, recordantes Domini: non esi enim vestri similis si correxerit, et faciet Jerusalem gaudium super terram. » Propheta dixerat: Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, et cætera usque ad eum locum uhi nunc capitulum terminatum est: Gaudebit sponsus super sponsa: gaudebit super te Deus tuus. Scque promiserat diebus ac noctibus rogaturum, ut Salvator et Justus qui promissus fuerat, adveniret, et instar lampadis totum illustrarei orbem. Post quæ introducitur persona Dei loquentis ad Jerusalem, id est Ecclesiam primitivorum. et cam qua? in apostolis ac per apostolos ædificata est: Super muros tuos constitui custodes quos vel angelos, vel apostolos, et omnes principes ejus atque doctores accipere possumus. Qui custodiunt muros Ecclesiae, ne adversarins noster dinbolus, qui quasi leo rugiens circuit, et quærit quomodo possit intrare (I Petr.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
