Latin
1.620 to 1.632
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.620-632
Unproofread scanNot analysed yet
v, occasionem aci ipiat ad gregem Domini devastandum. Qui custodes nec diebus debent nec noctibus tacere nec in letis, nec in tristibus; sed semper Domini elementiam deprecari, ut Ires illius et muri Jerusalem custodiantur et vallentur ejus auxilio. Unde et ad eosdem custodes atque doctores sermo dirigitur: vos qui recordamini Domini, ejusque clementiam die ac nocte precibus fatigane, cavete lie unquam in ore vestro sileat oratio, Ne detis silentium ei, subaudtur, Domino; sed semper molesti sitis, opportune, importune, et imitemini interpellatricem duri judicis. Si eniiu ille mentis ferociam assidua mprecatione deposuit, quanto magis Pater cœlestis bona dabit petentibus se? Tandiu autem rogare debetis, donec Jerusalem, quae in Judaeis concidit, et in exemplum est atque maledictum, in totius orhis terrarum laude versetur. Mirorque quid volue rint Septuaginta, pro eo quod habetur in Hebræo, ne detis silentium ei, donec stabiliat ei ponat Jerusalem laudem in terra, dicere, cujus sensus in superioribus non cohæret: Non est enim vobis similis, si corrigat, et faciat Jerusalem gaudium super terrain. Nisi forte hoc artifici eloquio coaptemus, ut dicatur ad custodes Ecclesiæ, nullum eorum similem fore qui predicatione sua fecerint, ut corrigatur, et fiat Jerusalem gaudium omuis terrae. (Vers. 8, 9.) «Juravit Dominus in dextera sua et brachiu fortitudinis suæ. Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis: et si biberint filii alieni vinum tuum, in quo laborasti: quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum i ct qui comportant illud, bibent ill atriis sanctis meis. »LXX: <Juravit Dominus per dexteram suam, •i per fortitudinem brachii sui, si ultra dedero triticum meum ut sit in cibum inimicis tuis, et si ultra biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti: sed qui congregaverint, coæedent ea, et laudabunt t.