# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.648-671

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 1.648 to 1.671. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.648
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.648

xiv, 25). Quae ex parte complentur in Ecclesia, quando dicit Dominus discipulis suis: Bibite, amici mei, et inebriamini (Cant. v), fratres, quod vinum laetificat cor hominis (Psal. CIII). Et in plena luce atque meridie bibitur a Joseph cIn fratribus suis (Gen. XLIII). Et complebitur plenius, quando inebriabitur terra benedictionibus Domini. Triticum quoque de quo panis coelestis edicitur, illud est, de quo loquitur Domninus: Caro mea vere est cibus. Rursumque de vino: Et sanguis meus vere eat potus (Joan. vi, 56). (Vers. 10-12) «Transite, transite per portas, praeparate viam populo, planum facite iter, et eligite lapides, elevate signum ad populos. Ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ: dicite filiae Sion, Ecce Salvator tuus venit: ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo. Et vocabunt cos populus sanctus, redemptus [Vulg. redempti] a Domino. Tu autem vocabetis quæsita civitas, et non derelicta. > LXX; i lie per portas meas, et viam facite populo meo: et lapides de via projicite. Levate signum in gentes: ecce enim Dominus fecit auditum usque ad extremum terrae. Dicite filiae Sion: Ecce Salvator tuus venit, habens mercedem suani secum, et opus suum ante faciem suam: et vocabit eum populum sanctum, redemptum a Domino. Tu auteiu vocaberis requisita civitas, et non derelicta. » Praecepit custodibus murorum Jerusalem, quibus ante præceperat ne tacerent, ne aliquando orare desisterent, ut transeant per portas Jerusalem, et viam faciant populo. Quod semijudæi in ultimo tempore, quando post plenitudinem gentium salvandus est Israel, et ad Dominum rediturus, futurum esse contendunt. Alii vero in regno cœlorum explendum putant, quando erit vera laetitia, et unusquisque recipiet secundum meritum suum, ac nequaquam Dominum in humilitate conspiciant, sed in habitu sentiant judicantis, quando veniet super nubes cum angelorum multitudine, ut reddat unicuique secundum opus suum.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
