Latin
1.697 to 1.716
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.697-716
Unproofread scanNot analysed yet
Sive juxta Hebraicum, vocabunt eos apostoli et apostolici viri, populum sancium et redemptum a Domino, qui redempti sunt Christi sanguine. Ipsa quoque civitas nequaquam appellabitur derelicta, ut prius vocata fuerat, vel in Judæis, propter negotia ionem I? vel in gentibus, propter idololatriam, sed requisita, ut Hebraice dicitur DRUSA; ut pro augmentis et varietate virtutum, nova semper accipiant nomina. (Cap. LXIII. —Verse i. )«Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Iste furmosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ. »LXX: c Quis est iste qui venit dc Edom, fulvis vestihus de Bosor? Sic formosus in stola sua, violentia cum fortitudine. >Omnem hunc locun) ab eo loco, uhi juxta LXX dicitur: Illuminare, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est (cap. LX, 4), usque ad praesens capitulum, ubi dicitur: Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? multi nostrorum referunt ad finem mundi, in quo sive carnaliter, sive spiritualiter (diversa enim sententia plurimorum est) explenda contendunt. Nos autem quia et supra in hoc eodem capitulo legimus: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me annuntiare pauperibus misit me: quod Dominus atque Salvator, lecto Isaiæ volumine, in SynagogaJudæcorum super se expletum esse monstravit dicens: Hodie completa est hoec Scriptura in auribus veslris (Luc. IV, 21); et nunc de eodem dicitur, quod post passionem ad Patrem cruentus ascenderit. necessilate compellimur, omnia quæ dicuntur, in primo accipere Salvatoris adventu. Neque enim fieri potest, quod plerisque nostrorum facere nituntur, ut varieutur tempore, quæ operibus copulatasunt; nec negamus sudoris esse maximi, hæc omnia sibi conjungere, et sic spiritualiter explenda in consum matione monstrare, ut in Christo et juxta carnein et juxta spiritum, jam complecta doceamus.