# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.741-771

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 1.741 to 1.771. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.741
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.741

LIX,.. I ), quæ firmissimis muris fuit ante circumdata, in qua passus est Dominus; vel de interno, de quo in quinquagesimo nono et in centesimo septimo psalmo scriptum est: Quis deducet mein civitatem munitam ( Psal. LIX, 11; CVII, it )? inqua clausæ sunt animæ mortuorum, et circumdata est firmissimis custodiis. Sciendum quoque quod juxta historiam BOSRA () non sit in. Edom, sed in Motb. Sequitur: Sic formosus in stola sua, gradiens in multitudime fortitudinis suæ. De quo et quadragesimus quartus psalmus canit: Formosus dccore præ filiis hominum. Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime a. Specie tua et pulchritudine tua, intende, prospere procede et regna (Psal. XLIV, 3-5). Pro quo Septuaginta translulerunt, violenta cum fortitudine. Quod quem sensum habeat prudens lector inquirat. i Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. a LXX: « Ego qui loquor justitiam, et judicium salutaris. » Respondit Dominus interrogantibus angelis: Quæritis qui sim, qui ad cœlos cruentus ascendam, ct sanguis quo aspersus sum, non mihi deformitatem tribuerit, sed decorem? Ego sum cui Pater tradidit omne judicium ( Jean. v ). De quo et Psalmista dicebat: Deus, judicium tuum regi dat et justitiam tuam filio regis (Psal. LaM, i ). Qui loquor justitiam i ut malis mala, et bonis retribuam bona; qui veni pugnare contra adversarias potestates, et captivis praedicare remissionem. et vinctos de carcere liberare, ut ei alversarii pœnas, et captivi sentiant libertatem. ( Vers. 2.) i Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium torcular 1? i LXX: < Quare rubra sunt vestimenta tua, et indumenta tua sicut calcantium torcular, plenum conculcatum? ») Ubi nunc dicitur, rubrum, in Hebræo legitur EDOM (doute ). Ergo et supra ubi scribitur Edom, non loci vocabulum est, sed nomen sanguinis. Rursum autem angeli sciscitantur et dicunt: Didicimus quod tusis, qui loqueris justitiam, et salus omnium in tuo sit juJicio constituta.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
