# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.792-811

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 1.792 to 1.811. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.792
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.792

Verbum enim PHURA ambiguum est, et tam torcular, quam lagunculam plerumque significat. Dicendum est itaque de torculari, quod juxta Scritune sanctae consuetudinem, interdum pro ultione atque suppliciis ponitur peccatorum, interdum in congregatione novorum fructuum. Pro poenis ponitur atque tormentis, quando Jeremias in Lamentationibus plangens eversionem Jerusalem loquitur: Torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda, ideo ego ploro ( Thren. I, 15, 46 ). In Jonam partem inscribuntur psalmi pro torcularibus octavus ei octogesimus tertius. De quibus in suis locis, si vita comes fuerit2, Domino præbente, dicemur. Hoc torcular, in quo et malis supplicia, et bonis praemia a Salvatore calcantur, solus ipse calcavit, nullumque habuit adjutorem. Neque enim Angelus, aut Archangelus, Throni, Dominationes, aut ulla eæ. lestium potestatum, humanum corpus assumpsit, et pro nobis passus est, et conculcavit adversarias fortitudines, atque contrivit: nisi ille qui loquitur in psalmo: Salvum me fac, Domine, quoniam defeci' sanctus (Psal. XI, i ); in tantum, ut. etiam confidentissimus, et in fidei veritate firmissimus apostolus Petrus, timore territus fugerit, imo Dominum negarit (Matth. XXVI ). Quodque sequitur, Et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea pollui, nequaquam sic intelligendum, ut dæmones et adversarias potestates sanguinem hahere credamus: sed tropologire accipienda sunt omnia, quando clementissimus Deus ad erudiendum populum suum, et captivitatis vinculis liberandum, hostes ferire compellitur. Dies enim, inquit, ultionis in corde meo, annus redemptionis meœ venit. De quo et supra ( cap, xxxiv, 8) legimus, in bonam partem prædicare annum Domini acceptum, et diem retributionis Deo nostro; et nunc tam in malam quam in bonam. In malam: Dies enim ultionis in corde meo. In bonam: Annus redemptionis meœ venit; ut eo tempore quo puniuntur adversarii, Dei populus liberetur, imo redimatur pretioso sanguine agui qui in Joannis Apocalypsi did iturtrucidatus.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
