# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.812-829

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 1.812 to 1.829. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.812
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.812

De hac retributionis die et Moyses sancto Spiritu prophetabat: Et retribuet vindictam inimicis, et odientibus se restituet ( Deut. XlIII, 41, 43). Circumspexi, et non erat auxiliator: quæsivi, et non erat qui adjuvaret. Qui et in Psalmo dixerat: Et exspectavi qui contristaretur, et non fuit, et qui consolaretur, et non inveni (Psal. LXVIII, 21 ). Ipse enim cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus aequalem se esse Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, et factus obediens Patri usquead mortem, mortem autem crucis, et propterea donavit ei nomen super omne nomen ( Philipp. II), ut salvaret sibi credentes dextera sua; et indignatio ejus quae erat contra ad. versarios, Dei populum liberaret. Sive eruit credentes in brachio suo, et furorem suum ultra nou distulit: deduxitque sanguinem eorum in terram, vel daimonum τροπιϰω̄ς, vel certe sanguinem JudaeOrum pro quo cæteri interpretes, contentionem, Itanstulerunt; qui omni studio nitebantur, ut vinctum populum dimitterent. (Vers. 7) i Miserationum Domini reconlabor; Iudem Donnini super omnibus quae reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israel, quae largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem miserat onum suarum, » LXX: < Miscricordiæ Domini recordatus sum, virtutes Domini recordabor in omnibus quae reddidit nohis: Dominus judex domui Israel, retribuet nobis secundum misericordiam suam, et secundum niuititiidinem justitiæ suae. » Finito, ut nos arbitramur primo, ut plerique seslimunt serundo Salvatoris adventu, in quo subaudifur, judicantis, iito pugnantia vox, suosque1 et populi sui adversarios trucidantis, cruentus vi- C orque describitur: incipit alia. περιϰοπὴ, in qua ex persona populi Propheta loquitur, cnarrans bebeficia in se Dei, et sui cordis duritiam, ob quam et Jerusalem incendio, et Israel captivitati traditus sit. Qnod Judaei ad Babylonica referunt tempora. NUl autem ordine et ratione monstravimus, de præsenti dici tempore, in quo Romanis serviunt, et excluso Israele, gentium turba successit.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
