Latin
1.830 to 1.852
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.830-852
Unproofread scanNot analysed yet
Curramus igitur per singula orationis membra, et ea, ne laciniosa sit expositio, breviter edisseramus. Pressus pondere malorum, In nullo alio nisi in Dei misericordia spem habeo; qui facit misericordiam in millia diligentibus se, et extendit misericordiam suam his qui cognoscunt eum. Ei quo ostendimur, diligentibus et cognoscentibusDeum, misericordiam Domini subvenire. Non est enim volentis, ncque «nrrentis, sed miserentis Da i (Rom. IX). Et nisi Dominus ædificaverit domum, et custodierit civitatem. in vanum vigilat qui aedificat et custodit, eam (Psal. CXXVI). Ipse eniin virtutem tribuet, ut faciamus fortitudinem, et possimus dicere: Fortitudo mea et auxilium, et refugium meum in die ma! orum meorum (lerem. XVI). Quae in praesenti loco, non pro viliis atque peccatis, sed pro angustiis debemus accipere. Quod antem juxta Septuaginta sequilur: Virtutes Domini recordabor in omnibus quæ retribuit mihi, pro quo in Hebraico, laudes Domini, continentur, signa intelligamus atque mifacula, pro quibus ponuntur saepe virtutes, ut ibi: Cloriam meam alteri non dabo, nec virtutes meas sculptilibus (Isa. XLII, 8), Et alibi: Virtutes ejus in insulis nuntiabunt, vel gentibus totius mundi, vel Ecclesiis quae firma mole fundatæ sunt et feriuntur potius quam subvertuntur. Interdum virtus nequaquam pro fortitudine accipitur atque miraculis: sed pro conversatione bona, ut illud est apostolorum, Petri: Ministrate in scientia vestra vircutem (I Petr. i, 5); rt Pauli: Si qua virtus, et si qua laus (Philipp. iv, 8). Juxta quod ct in alio loco dicitur: Melior eat sterilitas cum virtute (Sap. III. 13). Prior virtutis intelligentia Deo: secunda hominibus convenit. Pro eo autem quoL nos interpretati sumus: Super omnibus qua reddidit nobis Dominus, quod potest et in bonum et in malam partem accipi, Symmachus manifestius in bonorum posuit retributione, dicens: Pro omnibus, in quibus benefecit nobis, et pro multitudine bonitatis, quam super domum Israel exercuit, Pro quo Septuaginta! ranstulerunt: Domitius judex bonus domui Israel, retribuit nobis secundum misericordiam suam, et secundum multitudinem justitice suæ.