# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 1.853-873

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 1.853 to 1.873. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.853
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/1.853

Hoc autem non potest dicere, nisi ille. qui intelligit juste sustinere quae patitur. Denique in septuagesimo secuudo psalmo, cujus exordium est: Quam bonus Israel Dsus, his qui recto sunt corde, loquitur Propheta ex persona corum qui Dei judiciis perturbantur: Mei autem pene moti sunt pedes: pene effusi sunt gretsus mei, pacem peccatorum videns, et caetera, usque ad finem psalmi. Unde apostolus Paulus, qui Dominum judicem bonum justumque cognoverat, loquitur confidenter: Reposita est mihi corona justitiæ quam reddet mihi justus judex. Non solum autem mihi, aed et omnibus gui diligunt adventum Domini ex Salvatoris nostri (II Tim. IV, 8). Nec est inter bonum et justum, ut haeretici volunt, ulla distantia, eodem scribente: Ergo lex sancta est, et mandatum sanctum, et justum, et bonum (Rom. VII, 12), ut videlicet bonitas in genere, et justitia intelligatur in specie. Quamobrem scribit ad Romanos: Vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori (Rom. v, 7). (Vers. 8 seqq.) « Et dixit: Verumtamen populus meus est; filii non negantes: et factus est cis Salvator. In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos: in dilectione sua, et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et levavit eos cunctis diebus sæculi. Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt Spiritum sancti [Al. sanctum] ejus; et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos. > LXX: « Et dixit: Non populus meus. filii nequaquam reprobabunt. Et factus est cis in salutem ex omni tribulatione eorum: non legatus, neque angelus, sed ipse salvavit eos, qnod diligeret illos, et parceret eis, ipse redemit eos, et suscepit illos, et exaltavit omnibus diebus saeculi. Ipsi autem non crediderunt, et exacerbaverunt Spiritum sanctum ejus j conversus est eis in inimicum, ipse pugnavit contra eos.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
