Latin
Book 11
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 10-5
Unproofread scanNot analysed yet
(Ycrs. 26 seqq.) i Numquid non audisti quae olim fecerim ei! ex diebus antiquis ego plasmavi illud, et nunc adduxi eos, et factum est in eradicationem collium compugnantium, et civitatum munitarum. Habitatores earum breviata mann, contremuerunt, et confusi sunt: facti sunt sicut fenum agri, et gramen pascuae, ct herba tectorum quæ exaruit antequam maturesceret. Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi. et insaniam tuam contra me, cum fureres adversum me. Superbia tua ascendit in aures meas, ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis: et reducam te in viam per quam venisti. Hæc ex persona Dei contra verba Assyrii sentienda sunt, quod ad blaspbemiam ejus sic responderi1 Dominus: Num ignoras quod baec quae fecisii, mea feceris voluntate, et ego hæc futura praedixerim, ac per te facienda mandaverim? Itaque quod oliin decrevi, hoc expletum est tempore, ut colles, id est principes qui inter se ante pugnabani, et civitates munitissimae, me contrahente manum meam, nec solitum praebente auxilium, eradicarentur et contremiscerent, ac perirent: et compararentur, non olivae et vinoae, fructuosisque arboribus, set! feno et gramini, herbisque domatum, quæ frugibus impedimento sunt et ante marcescunt, quam ad maturitatem perveniant. Itaque et sessionem, et egressum, et introitum tuum ante cognovi, et insaniam qua contra me debacchaturus cras, prophetis vaticinantibus, sum locutus (supra e p. XIII): per quos olim dicturum esse te noveram: In cœlum ascendam: super sidera cæli ponam thronum meum, eroque similis Altissimo (supra XIV, 14). itaque furor tuus, et superbia tua pervenit in aures meas, et nequaquam ultra te portabo, ut intelligas, quod potuisti, non tuis potuisse leviribus, sed meo arbitrio. Merebantur enim impiae gentes, et infructuosæ arbores, ut per te, quasi securiln et serram meam, succiderentur et cadcrent. Itaque ponam circulum sive chamum in naribus tuis, ut blasphemantia (Al. blasphemantiam) ora constring am, et nequaquam ultra talia loqui audeas, frenumque injiciam labiis tuis, quod tuam ferociam domet, et te reducat in Assyrios. Qua translatione ct in f'salmis contra iinpios Scriptura abutitur: In eno ei chamo maxillas eorum constringe, qui non appropinquant tibi (Paal. xxxi, 9).