# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 10-7

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/10-7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/10-7

(Yers. 13, 14.) t Et omnes cos auferet ventus: tollet aura. Qui autem fiduciam habet me:. hæreditabit terram, et possidebit montem sanctum neum. Et dicam. Viam facite, præbete iter, declinate de semita, auferte offendicula de via populi me:. » LXX: t Istos enim omnes tollet ventus, et auferet tempestas. Qui autem sperant in me possidebunt lerram, et hæreditate consequentur montem sanctum lucum, et dicent: Mundas facite a facie ejus vis, et auferte offendicula de via populi mei. » Judæi de Babyloniis hæc asserunt prophetari, quod illis Dei virtute superatis, populus redeat in Judaeam, et possideat montem Sion, et omnia itineris impedimenta tollantur, nec ullius gentis patiatur insidias: quia Dominus planam fecerit viam populo suo. Et haec sub Zorobabel et Ezra imPleta contendunt. Nos autem jungentes superioribns quæ dicantur, hoc asserimus, quod omnia idola quæ cos non poterant Jihcrare, tollat ventus atque tempestas, et sint quasi pulvis, quem projicit ventus a facie terræ. Eos autem qui habuerint in Domino fiduciam, possessuros terram, de qua in hoc eudem Propheta lecturi sumus: Elevabit te ad uona terræ. Ex quo perspicuum est, hanc terram non deorsum esse, sed sursum. Ad quan sanctus, Domino elevante, conscendet, de qua crehro diximus: Reali mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. v, 4); et, Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13). Mons autem sanctus Dei, ille intelligendus est, de quo ad Hebræos loquitur, qui scribit Epistolam: Accessistis ad Sion montem, et civilatem Dei viventis Jerusalem cælestem, et multa millia angelorum et Ecclesiam primitivorumqui scripti sunt in cœtis (Hebr. XII, 22, 23). Possumus terram et montem Domini, quem sancti possessuri sunt, et Scripturas sanctas intelligere, quas auferendas a Judæis, Domino cOluminalur, dicens: Auferetur a vobis regnum Dei, et tradetur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI, 43); ut inveniant in eis illum montem, de quo in boc eodem propheta (Isa. II), et in Michaea legimus: Erit in novissimis diebus manifestus mona Domini (Mich. IV, 1). Et ipse Dominus praecepi Apostolis cunctisque doctoribus Ecclesiæ, ut quidquid asperum videretur atque difticile, sua interpretatione dissolvant, et intelligentiae viam praebeant, omniaque tollant de, medio scandala ut populus Domini absque ullo impedimento quod legit intelligat, et in Dei timore proficiat. De his viis et Joannes Baptista dict'bal: Parate uiam Domini, etc. (Matth. III, 3). Ubi nos posuimus ei persona Dei, et dicam, LX X posuerunt et dicent: hi videlicet qui possidebunt terram, et hæreditate consequentur montem sanctum Dei. Nec erunt. propria salute contenti: sed euam cæteros all docendum populos provocabunt. Symmachus hunc locum ita interpretatus est: Qui autem confidit in me, possidebit terram, et hæreditate coMsequetur montem sanctum meum et dicet: Rectam uiam facite, ct rcliqua. Eo quod ipse qui terram montemque possiderit, caeterus instruat, ut viam Do'Mino parent.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
