# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 10-8

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/10-8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/10-8

(Veis. 12.) < Pro eo quod vocavi, et non respondistis, locutus- sum, et non audistis: sed fecistis [Vulg. et faciebatis, malum in oculis meis, et quae uolui, elegistis. » LXX: < Quia vocavi vos, et non audistis: locutus sum, et contempsistis, et fecistis malum in conspectu meo, et quæ nolebam elegistis.». Gladio, ait, estis traditi, quia non solum reliquistis ne, et obliii estis mei, et fortunæ poculum miscuistis, sed cum cssein Emmanuel, id est, nobiscum Deus, de qno et Joannes scribit: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. i, 14), præsens vos vocavi: revertimini ad me filii revertentes(Jtrem. III, 14). Et: Venite ad me omnes qui luboratis et onerati estis (Matth. XI, 28), et respondere noluistis. Locutus sum in parabolis, et omnia feci quae facere debui, et non audistis, me, imo et contempsistis. Ego enim sum qui ei supra dixi: Veni, et non erat homo: vocavi, et non erat qui obediret (Isa. L, 2). Nec vobis hæc sufliciebat in pietas, ut me præsentemcontemneretis, et missum ad vos occideretis haeredem; sed fecistis malum in conspe- CUI meo, et quæ nolcham elegistis, et blasphemastis Filium Dei, ut peteretis vobis Barabbam latronem, homicidii et seditionis auctorem; et adhuc audetis dicere: Quare nos errare fecisti a ria tua (Isa. LXIII, 17)? Si enim qui me nesciebant invenerunt me, et qui me non invocabant susceperunt me, quibus vos digni estis cruciatibus, qui missum ad vos atque dicentem; Non veni Misi ad oves perditas domus Israel (Matth. xv, 24), suscipcre noluisus. scd insuper affixistis cruci? Considerandum quid significet quod ait: Ei quæ nolebam elegistis; aut quæ sit voluntas Filii Dei, qui loquitur in Evangelio: Non omnis qui dicit mihi, Do,,,;,,,,,,, Domine, ingredietur in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei qui est in cælis (Matth. VII, 21). De qua et ipse dicit Deus: Ut facerem voluntatem tuam volui (Psal. xxxix, 9). Hæc est voluntas, de qua et ipse Dominus loquehatur: lnveni David filium Jesse, virum juxta cor meum, qui faciat omnes voluntates meas (Act. XIII, 22). Unde et sancius precatur et dicit; Doce me ut faciam voluntatem tuam, quia Deus meus es tu (Psal. CILII, 10). Omnia enuM liceul, sed non omnia expediunt (1 Cor. vi). Et de virginibus narrat Apostolus se Domini non habere praeceptum, vult tamen nos esse sicut seipsum (1 Cor. vu). Ex quo ostendit nequaquam indulgentiam magistri sectandam esse, sed voluntatem; et ta nos debere eligere quæ expediunt, non quæ licent, ut illud est de digamia, Volo adolescentulas nubere, filios procreare, matres familias esse (I Tim. v, 14). Ponitque causas, cur ista concedat; Jam enim quædam abierunt retro post Satanam. Ergo non est voluntas pura secundi matrimonii, quæ fornicationis comparatione vilescit4.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
