Latin
10.15 to 10.29
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 10.15-29
Unproofread scanNot analysed yet
Lavabit ergo virgam suam super niare Rubrum peegens adversus Æthiopes, et levabit revertens ad te per viam Ægypti: sed statim ut de iÆgypto venerii, auferetur onus de humeris tuis et jugum imperii ejus, ac servire desistes. Quod jugum, id est, potentia Assyrii, a facie olei, id est, Oei misericordiae computrescet. Possumus autem boc quod dixit: In virga percutiet te, et baculum suum levabit super te in ria Ægypti; et rursum: Et virgam suam super mare, et levabit eam in via Ægypti, etiam sit intelligere, quod idcirco percusserit plurimos de tribu Juda, et in circuitu regini Jerusalem ceperit civitates, quia non in Deo, sed in Ægyptiis habuerint fiduciam. Unde et Rabsaces exprobrat eis dicens: Ecce confidis super baculum arundineum confractum super Ægyptum. Cui si innixus fuerit home, intrabit in manum ejus, &perforabit eam (IV Reg. XVIII, 21): sic Pharao res Ægypti omnibus qui confidunt ill eo. Historia Madianitarum in Judicum libro scripta est (Judie. VII), quam et in Psalmo legimus: Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb et Zebce, et Sulmana (Psal. LXXXII, 12). Errant ergo qui putam illud signiticari tempus, quando in libro Numerorum (cap. xxv) Madianitæ ea si referuntur ad Israel a deserto Sur usque ad montem Dei Oreb: quae atis apud Hebraeos scribuntur litteris, cum eo tempore non fuerint in monte Oreb, sed in solitudine Sethim. Juxta anngogeu præcipitur populo in Ecclesia commoranti, Me timeat adversarios. qui ad pugnandum semper parati suut, et multa disputatione sua animas subverterunt. Ideo enim eos contra populum Dei pauxillum accipere potestatem, et non tam glado percutere quam virga, id est, nou occidere, sed minari, quia in via ambalaverint Ægypti, et non in Domino sini confisi. Cum auteni ad Deum reversi fuerint, et reliquerint iter Ægypti, tunc flagellum Dei judicio susctandum contra adversarios.