# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 10.19-32

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 10.19 to 10.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/10.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/10.19

sunt. Quibus fugientibus, spolia congregata sunt a Judæis, sicut solet bruchi et locustarum colligi multitudo, cum in fossas coacervatæ fuerint. In quorum victoria magnificatus est Dominus; et Sion impleta judicio ft justitia, et fides obsessi populi comprobata; <muesque divitias in sapientia habuerunt, ei scientia Dei et timore Domini, qui solus eorum thesaurus fuit. Haec illi juxta historiam dixerint, omni ratione nitertes, Christi ct apostolorum ejus subvertere sacramenta. Nos autem post beatitudinem apostolorum, de quibus supra (Ad. cap. XXXI, 20) dictum est: Beati qui seminant super omnem aquum, ubi bos et asinus calcant, et lamentationem et i lanctum eorum qui eos persecuti sunt, lle quibus in consequentibus dicitur: Væ qui miseros vos faciunt; vos autem nemo facit miseros: et sicut tinea in vestimento, sic atterentur, ex persona eorumdem apostolorum, omniumque credentium hæc dicta convincimus. Et est sensus: Domine, in tuo speravimus auxilio, et in te confidimus: semen incredulorum periit in æternum, et salus nostra in tempore tribulationis apparuit. Te enim præbente auxilium, omnis gentium multitudo dispersa est, et prædæ atquo illusioni victoribus fuit. Et hoc factum cst, quia suictus Dominus habitat in excelsis, et repleta est Sion judicio et justitia, de qua supra scriptum cst: Requiescet in deserto indicium et justitia. Ipsa est ergo Sion, quæ prius est appellata desertum, et quicunque habitaverit in ea, tradetur ei lex Evangelii, in cujus thesauro sa- I is nostra est, et sapientia credentium, et disciplina e pietas, sive fides, quoe proprie Christianorum est, et timor Domini, in quo thesauri sapientiæ continentur.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
