# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 10.21-38

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 10.21 to 10.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/10.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/10.21

XII). Post hanc infertur quæ sim præmia futurorum, ne cassum putent esse certamen, et præsenti morte finiri 1. Hæc est hæreditas servorum DCHuini, id est, regna cælorum, et vita perpetua, ei retributio |aborum, quae oculus non vitliL, et auris non audivit, et ill cor hominis non ascenderunt, quæ priuparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Si autem tliligenlihus, ergo et servientibus. qui nullum alium habent Dominum, nisi Deum. Et hæc est justitia eorum qui apud Deum sunt, dicit Dominus, tit præsens tribulatio futuro gaudio compensetur, Porro juxta Septuaginta iste mihi sensus videtur: Ego Creator tuus non te ita ieci quomodo diabołus faber pessimus immundo spiritu conflat vasa iniquitatis, et profert ea in perditionem: qui seire debet quod hujuscemodi vasa prosperum iter non habeant, sed in cursu medio confringantur. Quæ sint autem vasa, sequenti sermone demonstrat: Et omnis vox quæ surget contra te ill judicium, omnes cos vinces. Vasa iniquitatis vocem habent, quæ vox surgit contra Ecclesianl, quando ponunt hævetici in excelsum os suum, et lingua eorum pertransit. ad terram. Quodque sequitur, Et obnoxii tui erunt in ea, obelo prænotavimus, quod non tam a LXX quam a malis scriptoribus videtur additum. Cum autem omnem vocem surgentem adversull) se Ecclesia vicerit, tunc servientibus Domino et obedientibus erit hæreditas, aeterna possessio. De qua in Jeremia aliis verbis dicitur, Est merces operibus tuis (Jerem. XXXI, 56). Habitatoresque Ecclesiæ justi erum Douliuo. Omnia enim qui facit justitiam, de Deo natus cst. Quibus loquitur Dominus: Estote sancti, quoniam ego sanctus sum (Levit. xx, 26).

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
