Latin
10.22 to 10.43
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 10.22-43
Unproofread scanNot analysed yet
LXXXVIII, 33). Nam et in sequentibus legimus: Inebriatus eat gludiu, meus in caelo (Infra,XXXIV, 5); et in Job: Aatra nOli sunt munda in conspectu ejus (Job, xv, 15); et, Adversum angelos suos perversum guid reperit (Job. xxv, 5). Visitabit quoquesuperreges et principes terræ, rectores tenebrarum istarum, et spiritualia nequitiæ in cælestibus. De quibus principibus diverbis provinciis praesidentibus et in Daniele scriptum est: Exiit in occursum mihi prillcep. regni Persarum, et princeps regni Medorum, et princep. regni Græcorum (Dan. I, 13, 20). Hos igitur principes, qui suum non servaverunt gradum, congregabit Dom! -aus in die judicii, quasi in uno fasce pariter colligatos, et mittet in lacum inferni. ut in illis quoque impleatur quod cie impiis scriptum est: Lacum aperuit, et effodit eum, et incidit in (foveam quam fecit (PIal. VII, 16). Et includeutur in carcere, juxta illud quod ait Dominus: Ite in ignem æternum, qui præparatus esi diabolo et angelis ejus (Matth. xiv, 41). Quod autem sequitur: Et post mullos dies visitabuntur, videtur applaudere amicis meis qui diabolo et dæmonibus dant pœnitentiam, quod multa post tempora a Domino visitentur. Sed considerent quod non dixerit aperte Scriptura divina, Visitabuntur a Domiao, vet Visitabuntur ab angelis, sed absolute visitabuntur. Ex qua ambiguitate verbi et remedium potest intelligi, et correptio, quod postquam justi praemia receperiDt, illi in pœnis perpetuis visitentur. Est tamen sciendum, qnod judicium Dei humana non possit scire fragilitas, nec de prenarum magnitudine atque mensura ferre senten- Ham, quae Domini arbitrio derelicta est. Tunc erubescet luna, et confundetur sol, juxta illud quod Apostolus ait: Etenim creatura ipsa congemiscit et parturit (Rom. VIII, 22), cernens homines qui suo fruebantur lumine, nihil dignum Dei bonitate recisse, qui solem soum oriri facit super justos et injustos (Matth. v).