# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 10

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/10

(Vers. 11-13.) « Et dixit Usquequo, Domine? et dixit, Donec desolentur civitates absque habitatore, ei domus siue hominibus, et terra relinquatur desena. Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terræ. Et adhuc in ea erit decimatio, et sursum erit in deprædationem, sicut terebinthus, et sum quercus quæ projecit fructus suus, sanctum semen erit quod steterit in ea. > Dicente Domino: Vaderet dic populo huic, quod audiat et non audiai, videat et nun videat; ideirco autem nec audiat, nec videat, quia non sit Intellecturus verba Domini, nec ejus opera cogniturus, et quoniam incrassatus est, et dilatatus, ct oblitus Creatoris sui (Deut. XXXII), Propheta respondet 1, et quærit sollicitus de populo suo: Usquequo, Domine, hæc sententia perluancbit, ut audiens non audiat, vidensque non videat? Cui respondit Dominus, Tamdiu uon audiet, et non videbit, et excæcatum habebit cor, donec civitates Judææ, Vespasiano Titoque pugnantibus, penitus subvertantur, in tantum ut ne nomen pristinum quidem permaneat, et domus, si quae remanserint, sine habitatore sint, et terra redigatur in solitudinem, et vei fuga vel captivitate in totum orbem Judaicus populus dispergatur: et nequaquam in Judaea, ut prius, sed in cunctis gentibus Judaeorum populus multiplicetur. Quod autem dico multiplicetur, tanta erit infelicitas residui populi, ut ad comparationem prioris multitudinis, vix decima pars remaneat. Cumque, et in ipsa terra fuerit solitudo (dupliciter enim lucus iste intelligi potest,. quod decima pars, et in toto orbe vix remaneat, et in ipsa Judæa vix parva pars populi reservetur), rursum ipsae reliquiæ erunt in deprædationem, quando post annos ferme quinquaginta Adrianus venerit, et terram Judæam penitus fuerit depraedatus, in tantum, ut terebintho, et quercui, quae glandes amiserit, comparetur. Denique post extremam vastitatem, etiam legcs publicae pependerunt, et prohibiti sunt Judæi terram, de qua ejecti fuerant, ingredi. Si quis amem credidtrit in Christum, et impletum fuerit illud quod supra tegimus: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, et similes Gomorrhæ fuissemus (Isa. I, 9): quando juxta Apostolum (Rom. ix) reliquiæ salvabuntur, huc semen sanctum erit, et de apostolorum germine cunctae Ecclesiæ pullulabunt. Quod diximus, semen sancium erit quod steterit in ea, vel juxta Aquilam, semen sanctum erit germen ejus, in LXX Interpretibus non habetur, sed de Hebraico et Theodotionis editione ab Origene additum a, in Ecclesiae fertur exemplarihus, ut postquam intraverit pleniiudo gentium, tunc omnis Israel salvus liat; et impleatur etiam in hoc sermo Domini, diceuLis: Ego occidam, et ego vivificabo, et percutiam, et ego sanabo (Deut. XliII, 59).

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
