# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 108

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/108

(Cap. XXI. — V ers. 1.) «Onusdesertimatis. » Nisi in consequentibus hujus capituli legerem: Babylon dilecta facta eat mihi in miraculum. Et ilerum: Cecidil, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terra, Et supra: Ascende Elam, et obside Mede: dubitarem quod esset hoc Pondus, quod deserto mari imponitur: Perspicuutn ergo est, quod descertum mare Babylon appellatur, Jeremia dicente ex persona Dei: Et desertum faciam mare ejus, et siccabo terram illius, et erit Babylon in tumulos arenarum (Jerem. LI, 36, 37). Mare autem proper multitudinembabitantium dicitur. Unde et supra Ægypti multitudo mari comparata est. Desertum faciet Dominus mare Ægypti. Quod amem Medi et Persæpuguavcriul contra Babylonem, et subverterint eam in supradicto Jeremia legimus: Acuite sagittas, implete pharetras. Suscitabit Dominus spiritum regum Medorum et contra Babylonem mens ejus, ut verdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio Templi aui. Super muros Babylonislevale signum, augete custodiam, elevat custodes, præparate iJlaidta.; quia cogitavit Dominus, et fecit quæcunque locutus eat contra Babylonis habitalores.Et rursum: Lavate lignum ill terra, clangite buccina ill genlibuJ, sanctificate super eam genles, annuntiate contra illam regibu. Ararat, Menui, et Ascenez, numerate contra eam Tapsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum. Sanctificatecontra eam gentes, reges Mediæ, duces ejus et universos magistratus ejuI, cunctamqueterram potestatis ejus. Et commovebitur terra, et turbabitur,quia vigilavit contra Babylonem cogitatio Domini, ut ponal terram Baby. lonis desertam, et inhabitabilem (Jerem. LI, i1, seqq.)

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
