Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 109
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. I, 2.) c Sicut turbines ab Africo veniunt, de deserto venit de terra horribili. Visio dura nuntiataest mihi. »Vox Babylonii populi timentis inducitur, sive ipsius Babylonis, quod audiat Medos et Elamitas contra se exercitum præparare, et venire de loliludine, ponitque comparationis exemplum. Sicut, iuquit, ab AfricO vento vchemens tempestas venire consuevit: ita mibi de solitudine vastitas venit, de terra horribili, cujus ne nomen quidem audire possum absque fOrmidine. Visio dura nuntiata est mihi: quid enim durius quam praesens captivitas