Latin
Book 6
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 11-2
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 8.) c Torsiones et dulores tenebunt: quasi parturiens dolebunt: unusquisque ad proximum suum stupebit: facies combustæ vultus eorum. »Cum venerint Domini bellatores de terra jonginqua, et omnes manus fuerint dissolutæ, et cor pavidum atque contritum; tunc stropholuata, quae nos torsiones ventris interpretati sumus, et dolores tenebunt eos, similes doloribus parturientium. Per quæ ostenditur torqueri eos propria conscientia, et facies habere combustas eo igne, quem sibi succenderant: quia non possum dicere: Signatum eat super noa lumen vultus tui, Domine (Paal. IV, 7); et: Noa omnes revelata (acie, gloriam Domini contemplantes, in eamdem imaginem transformamur (II Cor, III, 18). Unusquisque stupebit ad proximum suum, videns eum in eisdem esse lormentis, quibus ipse cruciatur.