# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 11-4

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/11-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/11-4

(Vers. 30 seqq.) i Tibi autein hoc erit signum: Comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere: in anno autem tertio seminate, et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum. Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod rcliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum, quia de Jerusalem exibunt reliquiæ, ct salvatio de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet istud. » Omnia hæc Propheta per nuntios ad Ezechiam loquitur, quid Sennacherib dixerit, quid ci Dominus responderit: nunc ad ipsum sermonem facil, nc forsitan dubitet ventura quæ dicta suut. Et idcircu vel maxime prophetæ apud populum sermonum suorum habebant fidem: quia non solum de liis quae multa post sæcula futura eram, sed etiam quae in continenti, et post non grande temporis spatium essent implenda, memorabant: et quod intra biennium, et rex Assyrius interiret, et urbi Jerusalem securitas redderetur. Hoc erit, inquit, signum eorum quae futura prænuntio, quod hoc anno ea comedas, quae sponte nascuntur (sive juxta LXX, quæ prius severas). Anno autem secundo, juxta Symmachum, pomis vescere, sive, justa cosdem, quae de praeteritis segetibus, et cadente in terram semine, pullulaverint. In anno autem tertio, fugato jam Assyrio et obsidione laxata, seminate, et metite, et plantate vineas, et fructus earum comedite. Siquidem parvae urbis hujus reliquiæ, quae nunc hostili vallantur exercitu, et evasuras se esse non eredunt, tantam recipient rerum omnium abundantiam ac felicitatem, ut instar arboris alta radice fundatae pomis densissimis impleantur. De Jerusalem enim, et de monte Sion egredientur reliquiæ, et implebunt terram Judaeam, non suo merito, sed Dei misericordia, immo zelo quod adversus impios zelatus cst populum suum.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
