Latin
11.1 to 11.25
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 11.1-4-25
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. IS, 14.) «Et diiit Dominus: Pro eoquod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me; cor autem ejus longe est a Ine, et timuerunt me mandato hominum, et doctrinis. Ideo ecce ego addam ut admirationem faciam poputo huic miraculo grandi et stupendo: peribit enin sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium illitis abscondetur. »LXX: <Et ait Dominus: Appropinquat mihi populus iste oro suo, et labiis suis honorat me; cor autem ejus longe esta me: frustra colunt me, doeenles hominum praecepta atque doctrinas. Propterea ecce adjiciam ut transferam populuin istum: transferam enim illos, et perdamsapientiam sapientium, et intellectum prudentiumabscondam. >Hoc testimonio abusus est Dominus contra Pharisæos in Evangelio Matthæi, dicens: Quare et vos præteritis mandatum Dei propier traditiones vestras (Matth. xxv, G). Et iterum: Hypocritæ, bene prophetavit devobis Isaias, dicens: Populus iste labiis me honorat cor autem ejus longe eat a me. Frustra autem colunt me docentes doctrinas et præcepta hominum (Ibid. 7-9). In quo notare debemus illud quod plerumque admonuimus, Evangelistas et apostolos, non verbum interpretatos esse de verbo; nec LXX Interpretum auctor itatem secutos, quorum editio illo jam tempore legebatur; sed quasi Hebræs et instructos in Lego, absque damno sensuum suis usos esse sermonibus. Appropinquat autem populus Judæorum ore et labiis suis Deo; quia unius Dei cultum habere se gloriatur et respuere idola; sed cor ejus longe est ab eo, quia non recipit Dominum Jesum Christum. Qui enim non recipit Filium, non recipit Patrem. Simulque discamus quomodo aliquis appropinquet Deo, Vel longe fiat ab eo. Qui et per Jeremiam loquitur; Deus appropinquans ego, et non de longe dicit Dominus (Jerem. XXIII, 23, secundum LXl). Appropinquamus auteur Deo mente, non corpore; sicut et dc Moyse legimus: Appropinquavit Moyses solus ad Deum: cæteri autem non appropinquabant (Exod.