Latin
11.20 to 11.34
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 11.20-2-34
Unproofread scanNot analysed yet
XVII, 3), quod postea interpretans sermo divinus, cum. inquit, venerit Nabuchodonosor lit Jerusalem: perspicue Aquilam regem Babylonium, et Libanum Jerusalem edisserens. Fac tus est Saron sicut desertum et concussa est CasaM et Carmelus. Pro BasiM, LXX Galilæam transtulerunt, provinciam, pro uno loco provinciae. Saron [Al. Saronas] autem omnis juxta Joppen Liddamque appellatur regio, in qua latissimi campi fertilesque tenduntur. Basan quoque regio trans Jordanem est, quam dux et dimidia tribus possedcrunt, et quæ interpretatur uberrima et pinguis (Deut. ni): et Carmelus, cle quo supra diximus. Loca igitur Judææ quondam fertilia vertentur in solitudinem, per quæ μεταϕοριϰω̄ς ostenditur omnis opulemia Judæorum egestate et penuria commutanda. Quia igitur apostolorum sermonem recipere noluerunt, confusus est Libanus, et Saron versus est in solitudinem, et Basan Carmelusque concussi sunt. Propterea Dominus vel de nimia patientia, vel ab inferis resurrecturum esse se dicit, et exaltandum in gentibus, et sublevandum in cruce. Ei ad ipsos Judæos apostropham facil, Concipietis ardorem, et parietis stipulam, et spiritus vester vobis conflabit incendium, Ot conceptum et partum vorax flamma consumi. Et erunt, inquit, populi Judæorum quas de incendio cinis, infelicitatis magnitudinem favillæ reliquiis demonstrantes. Spinae enin eorum quæ peccatorum multitudine congregatæ sunt, incendio vorabuntur, quod plerique ad extremam captivitatem et subversionem referunt Jerusalem. Alii plenius atque perfectius ten'pore futurum esse confirmant.