Latin
11.26 to 11.54
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 11.26-2-54
Unproofread scanNot analysed yet
II, 14). Et rursum in Psalmis: Laudate Dominum de cœlis: laudate eum ill excelsis (Psal. CXLVIII, t). Et non solum Excelsus habitat in excelsis, sed ct sanctus in sanctis. Qui dicit in atio loco: Sancti estote; quoniam ago sanctus sum (Levit. XI, 44). Et quomodo in perversam animaro non ingreditur sapientia, neque habitat in corpore subdito peccatis (Sap. I): sic sanctus in sanctis habitat; et ubicunque sordes fuerim, non potest habitare munditia, diceuLe sanctu ad Dominum: Tu autem in sancto habitas, laus Israel (Psal. XXVI, 4). Unde et nos in oratione audemus dicere: Pater noster, qui ea in cœlis, sanctificetur nomen tuum. Et in secundo psalmo tegimus: Qui habitat in cælis irridebit eoa, et Dominus subsannabit eoa (Psal. a, 4). Christus enim non in his habitat qui terreni sunt, sad ill his qni supercœlestes, qui enarrant gloriam Domini, de quibus dicitur: Exaudiat eum de cælo sancto suo (Psal. xix, 7). Et iterum: Cælum cœli Domino (Psal. con, 16); in quem sensum et Moyses famulus Dei pari voce consentit: Ecce Domini Dei tui cœlum, et cœlum cœli (Deut. x, 14); quod utique nun more Judaico debemus accipere, ut Deus ullo claudatur luco et in caelo tantum habiLet, qui ubique diffusus est, et a quo omnia continentur: sed excelsa et coelos, sanctos merito intelligamus atque virtutes. Iste est enin. qui habitat in cœlo, de quo in Evangelio scriptum est: Nemo ascendit in cœlum nisi qui descendit de cælo, Fitius hominis qui est in cœlo (Joan. III, 13). Iste requiescit in sanctis et habitat ill humilibus ut in his qui contriti sunt spiritu. De quibus dicitur: Sacrif icium Deo, spiritus contribulatus; cur contri um et humiliatum Deus non despicit (PIal. L, 1 9). Ipse pusillani- Inis dat patientiam, et in angustiis constituti, spe futurorum, tribulationem sustineant.