# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 11.26-43

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 11.26 to 11.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/11.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/11.26

XXIV, 2). Orabat omn Deum ill spiritu et veritate, et accedebat ad eum sensu et spiritu. Hi autem de quibus scribitur quod tollantur ab utero, et crudianlur a puero usque ad sencetutem; et in Lege Dei die ac nocle) Al. media nocte) meditentur, non appropinquant Deo, quia traditiones Pharisæorum Scribarumque suscipiunt, quae eos longe faciunt a Deo, et sunt sepulcra dealbata, quae foris videntur esse pulchra, intus autem plena sunt ossibus mortuorum: qui elegerunt Barabbam, et Dominum respuerunt (Matth. XXVII): Propterea additurum se esse comminatur, juxta LXX, ut nequaquam in Assyrios et Babylonios eos transferat, sed in tu:o orbe dispergat. Juxta Hebraicum, admirationem magnampopulo Judæorum stupendumque miraculum facturum esse se dicit; at perdat eorum sapientiamqui non receperunt Dei virtulem Deique sapientiam, et intellectum prudentium abscondat et celet: ne scilicet eum reperiant qui in littera continetur. De hoc loco apostolus Paulus scribens ad Coriu- Ihios posuit testamonium; Perdamsapientiam sapientium, ei intellectum prudentium reprobabo (1 Cor. I, 19): aliis verbis eumdem sensum edisserens: non quod Deus sit inimic us sapientiae cujus pater est, et per quemomnisest in hominibussapientia; sed ct1iii additamentoposuit, ut inHebraico est, sapientium populi et prudentium iliis, id est, populi Judæorum. Ei revera grande miraculum Deus fecit in populo post adventumDomini Salvaloris, ut uuo atque collem tempore arderet Jerusa. lem, temp lumquecorrueret, et omnis magistrorum scientia tollerelur; impleto illo quod supra dictum est (Ad cap. m. 1 seqq.): Ecce Dominator Domiunus Subaolh auferet ab Jerusulem et a Juda validum et validam: omnem fortitudinem panis, et omne robur aquæ; gigantem et hominem bellatorem, et judicem, et prophetam, et conjectorem et senem, et quinquagenarium, et admirabilem consiliarium, et sapientem architectum, et prudentem auditorem, et cætera, qu;e propheticus sermo contexuit 1.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
