Latin
11.28 to 11.57
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 11.28-57
Unproofread scanNot analysed yet
x, 3). Et iterum: Cognoscit Dommus vias immaculatorum, et hæreditas eorum erit in sempiternum. Non confundentur in tempore pessimo, et in diebus famis saturabuntur (Psal. XXXVI, 18, 19). Quanti euim sancti in persecutione moriuntur fame et egestate confecti; quanti justi esuriunt, et impii cruditatibus distenduntur! Polus autem ille accipiendus est, qui hauritur de fontibus Israel; quem qui biberit, habebit in se fontem aquae salientis invitam aeternam (Joan. IV). Quem et Salvator in regno Patris se bibiturum cum apostolis pollicetur: qui lætificat cor hominis (Psal. CIII, 14), ita tit bibentes possint dicere: Dedisti lætitiam in corde meo (Psal. IV, 7). De hoc cibo et potu inter octo beatitudines dcitur; Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. v, 6). Et mater Domini plena sancto Spiritu prophetabat; Esurientes implevit bonis (Luc. I, 55), qui prius cibum Domini uon habebat: et divites dimisit inanes, qui dati sunt pro sepultura ejus; et quem Prophetae promiserant, respuerunt. De quibus et in alio loco Psalmista decanttt: Divites eguerunt, et esurierunt (Psal. XXXIII, II), id e; t, populus Judaeorum. Qui autem quærunt Dominum, hoc est turba gentilium, non egebunt omni bono. Cumque servientes Christo, et credentes ei lactati fuerint, et laudaverint Deum præ exsultatione cordis et gaudio: tunc illi confundentur, videntes in suum locum alios successise; et clamabunt prae dolore cordis, implentes illud quod scriptum est: Ibi erit fletus et stridor dentium (Matth XIII, 50): quandojsteterinl agni gentium atque justorum ad dexteram, et hædi Judæorum atque impiorum a sinistris: aliis recipientibus æterna praemia, aliis æterna supplicia. Contritio autem sp ritus prae dolore cordis intelligenda in conscientia peccalorum, juxta illud quod scriptum est: Cognoscent errantes spiritu intelligentiam tha. XXIX, 24). Et; Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies,Psal. L, 19). Conteritur spirilus quando fuerit clevatus;