# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 11.36-44

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 11.36 to 11.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/11.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/11.36

LXI,12, 13). Et ibi enim semel loquitur Deus, quod omnipotens sit, et duo audiLPropheta, quod omnipotentia illius in utraque parte prævaleat, ut et pœnitentibus tribuat misericordiam, et permanentibus in peccato reddat supplicia quæ meremur. Juxta quod et in alio loco duo occurrerunt Jerusalem, quæ singula bina habent. Rumam enim, sive vastitalem sequitur contritio: famem et gladium interitus. Possumus hæc juxta anagogen, et super anima intelligere peccatrice, (quæ nolens bibere calicem furoris Domini, dicit in Psalmo: Domine, ne ill rUe rore tuo arguas me, neque in ira tua corripias tile (Psal. VI, 1).Si autem biberit, bonum est ei sua sentire supplicia, et audire Dominum dicentem: Cum ira furoris mei transierit. rursum curabo. Et alibi: Numquid gui cadit MOM resurget, dicit Dominus?Jerem.VIII. 4.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
