Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 112
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 3, 4.) c Propterea repleti sunt lumbimei dolore:angustia possediunc, sicut angustia parientis: corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. Emarcuit cor meum, tenebras obstupefecerun me. Babylon, dilecta mea, posita est mihi in miraculum. »Prophetae ideo obscuri sunt, quia personæ in his plurimae commutantur. Ergo et nunc vox lsaiæ inducitur plangentis Babylonem spiritu prophelali, quod tanta mala super eam ventura sint, utipse qui narrat, timore superatus nequeat in verba prorumpere, videns tantæ multitudinis sanguinem fundi: et misericordiæ motus affectu (homo enuM de hominibus loquitur) non ninus doleat, quam mulier ululare in partu solel; sed conturbatus oculis nesciat quid loquatur. Pro eo autem qnod nos vertimus: Babylon, dilecta mea, in Hebræo legitur, NESEPH ESC1 (); et est ipsum verbum quod in principio Babylonii Oneris posuimus, super montem caliginosum: pro caliginoso enim, seu tenebroso scriplum est Neseph. Proprieque hæc urbs sic vocatur, propter altitudinem et erectum usque ad coetum superbiae verticem.