# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 116.1-19

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, 116.1 to 116.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/116.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/116.1

(Vers. 13scq1.) « Onus in Arabia. in saltu ad vesperam uoraniclis, in semitis Dodanim. Occorrentes sitienti ferte aquam: qui habitatis terram Austri, curo panibus occurrile fugienti. A facie enim giadiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, facie gravis prælii. Quoniam hæc dicit Dominus ad me: Adhuc in utro anno quasi in annA mercenarii: et auferetur omnis gloria Cedar, et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur: Dominus enim Ocus Israel locutus est. » Quaerenti mihi et diu cum deliberatione tractanti quæ esset Arabia, ad quam propheticus sermo dirigitur, utrum Moabitæ, an Ammonitæ, et Idumæi, cunctæque aliæ reGiones, quae nunc Arabia nuncupantur, occasionem tribuit in hac eadem visione quod sequitur: Aufereturomnis gloria Cedar, et reliquiæ numeri sagittariorum (orlium de fillis Cedar imminuentur (Isa. XXI, 16, i7 ), Ismaelitas debere intetligi. Liber Geneseos docet ex Ismaele Cedar et Agarenos, qni perverso nomine Saracenos vocantur, esse genitos. Ili per totam habitant solitudinem, de quibus puto et poetam dicere: Lateque vagantes Barcæi ( Virge C Æneid. iv ); et supradictum volumen, Contra faciem omnium fratrum suorum habitabit (Gen. XVI, 12): eo quod latissima eremus ab ludia ad Mauritaniam usque tendatur, et Atlanticum Oceanum, quod, puto Jeremiæ titulum sonare: Ad Ced ar et ad regna Asor, quæ percussit Nabuchodonosor rex Babylonis (Jerem. XLIX, 28); statimque scquitur: Hæc dicit Dominus, Surgite et ascendite ad Cedar, et vastate filios0. ientis: tabernacula eorurn, et greges eorum capienli- pellea eorum et omnia vasa, et camelos tolent libi (Ibid., 28, 29): et iterum: Inivit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium, cogitavit adverau. VOl cogitationes. Surgite el ascendite ad gentem quietam, et confidenter habitantem, ait Dominus:non oSlia, uon vectes eis: lOti habitant. Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo jumentorum in prædam.

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
