Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 117
Unproofread scanNot analysed yet
(Cap. XXII. —Veri. 1.) <Onus vallis visionis.» LXX, licet, non habeatur in hebræo, manifestius transtulerunt, verbum uallis Sion I. Hæc enhn civitas seminarium prophetarum est, in qua exstructum templum, et visiones Domini multiplicatae sunt. Quia ergo inter caeteras gentes ponitur, et reputatur una de plurimis, nequaquam mons appellatur, juxta illud propheticum: Fundamenta ejus in montibus sanctis: diligit Dominu, portas Sion super omnia tabernacula Jacob (Psal. LXIXVI, 1, 2); sed vallis, ex eo quod humiliata sit. Alias verbis hoc ipsum Jeremias loquitur, quando accepit calicem plenum vini, et dat universis gentibus, ac novissime porrigit Jerusalem, ut bibat, et vomat, et ruat, et iusaniat: significans a Babyloniis et hanc esse vastandam (Jerem. XXV). Quod plenius Regum et Jeremiae narrat historia. Ex quo intelligimus omnium creatorem æqualiter esse Deum, et eodem cuncta dispensare judicio, juxta illud qnod ipse loquitur per Amos: Nunquid non m filii Æthiopum vos estis mihi filii I srael? ait Dominus. Numquid non Israel ascendere feci de terra Ægypti, et Palæstinos de Cappadocia, et Syros de Gyrene 2 Ecce oculi Domini super regnum peccans (Amos IX, 7, 8). Ne putareut Judae! ideirco 8e meritorum habere privilegium, quia educti essent de Ægypto, dicit etiam caeteras gentes ad alias terras suo imperio fuisse translatas.