# Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 118

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-isaim-prophetam-libri-duodeviginti/118

« Quidnam tibi quoque eat, quia ascendisti et tu omnis in tecLa, clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans? » Referebat mihi Hebræus, præsentem visioneln non pertinere ad illud tempus, quo Nabuchodonosor Jerusalem cepit, et Sedechiam vinctum oculisque privatum duxit in Babylonem, sed ad Sennacberib tempora, quando Sobua pontifex magnam partem prodidit civitatis, et tantum Sion, id est, arx et lemphun, ac nobiles remanserunt, in exemplum Romanae urbis, quae irruentibus Gallis, patricios et florem juventutis in arce servavit. Nos autem possumus et de Babylonia captivitate dicere: quanquam Eusebius omnia ad Christi adventum referat, et putet Vespasiani Titique temporibus fuisse completa. Carpamus ergo singula, triplicem expositionem breviter attingentes. Quidnam tibi quoque est? quid habes, inquit, Sion, quod eUam tu ascendisti omnis in tecta? Quando dicit, etiam tu, ostendit quod cacteri prius ascelulerint. Num et tu reputata es inter seutcs, qUE ab hostibus obsideris, et tecta conscendis plena ululatus et planctus miserabilium feminarum, urbs quondam regia?

---

Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa023/stoa0162.stoa023.opp-lat1.xml.
